Iterum locutus est Dominus ad Moysen dicens: Tolle Levitas de medio filiorum Israel, et sanctificabis eos mihi. Itaque secundum praeceptum Domini, Levitae prius aspersi aqua lustrationis, rasisque omnibus pilis carnis suae, ubi non includuntur capilli, lotis etiam indumentis coram Domino, steterunt ad ostium tabernaculi, convocata omni multitudine, ponentesque manus suas super eos filii Israel, obtulerunt eos Aaron munus Domino, ut servirent in ministerio ejus. Obtuleruntque Levitae boves duos, quorum alterum fecit Aaron pro peccato, alterum in holocaustum, et sic separati fuerunt Domino a filiis Israel. Exinde habuerunt in usus suos ea quae Domini erant. De decimis enim vivebant, et his contenti erant. Sacerdotum vero etiam erant sacrificia, primitiae, primogenita, vota. His omnibus vescebantur cum domo sua mundi tamen, praeter oblata pro peccato, quia sacerdotes soli peccata populi comedebant. Decima decimarum suarum dabant Levitae summo sacerdoti, et de melioribus dabant, ideo sortem non habuerunt in terra, quod et melius eis cesserat. Tunc enim, duodecimam partem tantum bonorum terrae haberent, modo habebant decimam.